monumenta.ch > Cassiodorus > 2 > sectio 27 > sectio 26 > bnf10439.198 r > 38 > sectio 15 > 14 > sectio > sectio 10 > bsbClm6224.182 > 18 > sectio 14 > sectio 6 > sectio > DE MATHEMATICA. > bnf10439.196 r > sectio 20 > bnf9389.44 > V. FLORIANO V̅· S̅· THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 17 > sectio 12 > 1 > 4 > csg51.8 > 3 > sectio 17 > sectio 11 > csg48.207 > bnf10439.193 v > uwbM.p.th.q.1a.127 > 1 > sectio 24 > Lucas, 1 > bnfGrec107.309 > sectio 2 > sectio > Iudices, 5 > 10 > sectio 8

Tertullianus Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 01, 1
Si non licet vobis, Romani imperii antistites , in aperto et edito ipso fere vertice civitatis praesidentibus ad iudicandum, palam dispicere et coram examinare quid sit liquido in caussa Christianorum; si ad hanc solam speciem auctoritas vestra de iustitiae diligentia in publico aut timet aut erubescit inquirere; si denique, quod proxime accidit, domesticis iudiciis sectae huius infestatio obstruit viam defensioni, liceat veritati vel occulta via tacitarum literarum ad aures vestras pervenire. Nihil illa de caussa sua deprecatur, quia nec de conditione miratur. Scit se peregrinam in terris agere, inter extraneos facile inimicos invenire, caeterum genus, sedem, spem, gratiam, dignitatem in coelis habere. Unum gestit interdum, ne ignorata damnetur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below