monumenta.ch

Sulpicius Severus Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 25, 1
Sed iam finem liber postulat, sermo claudendus est: non quod omnia quae de Martino fuerant dicenda, defecerint; sed quia nos, ut inertes poetae, extremo in opere negligentes, victi materiae mole succumbimus. Nam etsi facta illius explicari verbis utcumque potuerunt; interiorem vitam illius et quotidianam conversationem, et animum coelo semper intentum, nulla umquam (vere profiteor), nulla explicabit oratio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below