monumenta.ch

Sulpicius Severus Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 23, 1
Animadversum est tamen, eodem fere tempore fuisse in Hispaniis iuvenem, qui cum sibi multis signis auctoritatem paravisset, eo usque elatus est, ut se Heliam profiteretur. Quod cum plerique temere credidissent, addidit ut se Christum esse diceret: in quo etiam adeo illusit, ut eum quidam episcopus, nomine Rufus, ut Dominum adoraret: propter quod eum postea ab episcopatu deiectum vidimus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below