monumenta.ch

Sulpicius Severus Sulpicius Severus, Vita Beati Martini, 10, 1
Sed ut reliquas virtutes eius, quas in episcopatu egit, aggrediar; erat haud longe ab oppido proximus monasterio locus, quem falsa hominum opinio, velut consepultis ibi martyribus, sacraverat: nam et altare ibi a superioribus episcopis constitutum habebatur. Sed Martinus non temere adhibens incertis fidem, ab his, qui maiores natu erant, presbyteris vel clericis flagitabat, sibi nomen martyris, vel tempora passionis ostendi: grandi se scrupulo permoveri, quod nihil certi constans sibi maiorum memoria tradidisset.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below