monumenta.ch

Solinus Solinus, Mirabilia, 36, 8
Ibi duo oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum, apud quae pomum quod gignitur, habeat licet speciem maturitatis, mandi tamen non potest: nam fuliginem intrinsecus favillaciam ambitio tantum extimae cutis cohibet, quae vel levi pressa tactu fumum exhalat et fatiscit in vagum pulverem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below