monumenta.ch

Solinus Solinus, Mirabilia, 36, 5
In hac terra balsamum nascitur, quae silva intra terminos viginti iugerum usque ad victoriam nostram fuit; at cum Iudaea potiti sumus, ita luci illi propagati sunt, ut iam nobis latissimi colles sudent balsama. Similes vitibus stirpes habent; malleolis digeruntur, rastris nitescunt, aqua gaudent, amant amputari, tenacibus foliis sempiterno inumbrantur. Lignum caudicis attrectatum ferro sine mora moritur;

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below