monumenta.ch

Solinus Solinus, Mirabilia, 26, 2
Hi montes elephantis frequentissimi sunt. Monent a principio hoc animantium genus dicere. Igitur elephanti iuxta sensum humanum intellectus habent, memoria pollent, siderum servant disciplinam. Luna nitescente gregatim amnes petunt, mox perspersi liquore solis exortum motibus quibus possunt salutant, deinde in saltus revertuntur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below