monumenta.ch

Solinus Solinus, Mirabilia, 5, 19
Cetera salinarum metalla, quae sunt aut Agrigento aut Centuripis proximantia, funguntur cautium ministerio; nam illinc excuduntur signa ad facies hominum vel deorum. Thermitanis locis insula est harundinum ferax: hae accommodatissimae sunt in omnem sonum tibiarum, seu praecentorias facias, quarum locus est ad pulvinaria praecinendi, sive vascas quae foraminum numeris praecentorias antecedunt, seu puellatorias quibus a sono clariore vocamen datur, sive gingrinas quae breviores licet subtilioribus tamen modis insonant, aut milvinas quae in accentus exeunt acutissimos, aut Lydias quas et turarias dicunt, vel Corinthias vel Aegyptias aliasve a musicis per diversas officiorum et nominum species separatas.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below