monumenta.ch

Servius Servius, in Vergilii Aeneidos Commentarius, 10, 350, 1
boreae de gente suprema aut originem ducentes a Zetho et Calai, qui filii Boreae et Orithyiae nymphae fuerunt, ut 'de gente' de genere accipiamus: aut certe in hyperboreis montibus natos, unde est origo venti Boreae. 'suprema' autem pro 'supremi Boreae'. si autem, ut quidam volunt, Boream principium generis accipiamus, erit 'suprema' dictum pro 'summa': quod si ventum intellegimus, 'suprema' ultima modo: sicut <enim> dictum est, initium flandi Boreas concipit <ab hyperboreis montibus>.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below