monumenta.ch

Seneca Seneca, Epistulae, 61, 1
Desinamus quod voluimus velle. Ego certe id ago senex eadem velim quae puer volui. In hoc unum eunt dies, in hoc noctes, hoc opus meum est, haec cogitatio, imponere veteribus malis finem. Id ago ut mihi instar totius vitae dies sit; nec mehercules tamquam ultimum rapio, sed sic illum aspicio tamquam esse vel ultimus possit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below