monumenta.ch

Seneca Seneca, Epistulae, 33, 6
Si tamen exegeris, non tam mendice tecum agam, sed plena manufiet; ingens eorum turba est passim iacentium; sumenda erunt, non colligenda. Non enim excidunt sed fluunt; perpetua et inter se contexta sunt. Nec dubito quin multum conferant rudibus adhuc et extrinsecus auscultantibus; facilius enim singula insidunt circumscripta et carminis modo inclusa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below