monumenta.ch

Rodulfus Glaber Rodulfus Glaber, Historiae sui temporis, p5, p1, 2
Mortuo quoque, ut iam diximus, Henrico piissimo imperatore, cui scilicet nulla proles exstitit, qui in regnum post illum succederet, nonnulli sese inferre tentantes de primatibus, qui tamen potius ut regni corona fulgerent, quam profectum reipublicae moderamenque iustitiae exercerent: prae cunctis ergo quidam Chuonradus, quem superius taxavimus, audax animo et viribus ingens, sed fide non multum firmus.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below