monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 20, 1
{I} Maximum hinc opus naturae ordiemur et cibos suos homini narrabimus faterique cogemus ignota esse per quae vivat. nemo id parvum ac modicum existimaverit, nominum vilitate deceptus. pax secum in his aut bellum naturae dicetur, odia amicitiaeque rerum surdarum ac sensu carentium et, quo magis miremur, omnia ea hominum causa. quod Graeci sympathiam et antipathiam appellavere, quibus cuncta constant, ignes aquis restinguentibus, aquas sole devorante, luna pariente, altero alterius iniuria deficiente sidere atque,

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below