monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 222
{LXXXII} Theophrastus auctor est, in Gyara insula, cum incolas fugaverint, ferrum quoque rosisse eos, id quod natura quadam et ad Chalybas facere in ferrariis officinis. aurariis quidem in metallis ob hoc alvos eorum excidi semperque furtum id deprehendi; tantam esse dulcedinem furandi. venisse murem CC denariis Casilinum obsidente Hannibale eumque qui vendiderat fame interisse, emptorem vixisse annales tradunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below