monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 215
{LXXX} Simiarum quoque genera plura. hominis figurae proxima caudis inter se distinguntur. mira sollertia visco inungui laqueisque calciari imitatione venantium tradunt, Mucianus et latrunculis lusisse, fictas cera nuces vis distinguere; lunam cavam triste esse quibus in eo genere cauda sit, novam exultatione adorari. nam defectum siderum et ceterae pavent quadripedes.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below