monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 210
{LXXVIII} Placuere autem et feri sues. iam Catonis censoris orationes aprunum exprobrant callum. in tres tamen partes diviso media ponebatur, lumbus aprunus appellata. solidum aprum Romanorum primus in epulis adposuit P. Servilius, pater eius Rulli, qui Ciceronis consulatu legem agrariam promulgavit: tam propinqua origo nunc cotidianae rei est. et hoc annales notarunt, horum scilicet ad emendationem morum, quibus non tota quidem cena sed in principio bini ternique pariter manduntur apri.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below