monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 189
{LXXII} aquilonis flatu mares concipi dicunt, austri feminas, atque in eo genere arietum maxime spectantur ora, quia cuius coloris sub lingua habuere venas, eius et lanicium in fetu est variumque, si plures fuere. et mutatio aquarum potusque variat. Ovium summa genera duo, tectum et colonicum, illud mollius, hoc in pascuo delicatius, quippe non tectum rubis vexatur. operimenta ei ex Arabicis praecipua.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below