monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 173
{LXIX} observatum ex duobus diversis generibus nata tertii generis fieri et neutri parentium esse similia eaque ipsa, quae sunt ita nata, non gignere in omni animalium genere; idcirco mulas non parere. est in annalibus nostris perperisse saepe, verum prodigii loco habitum. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit, sed esse id animal ibi sui generis. mulae calcitratus inhibetur vini crebriore potu.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below