monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 171
{LXIX} Ex asino et equa mula gignitur mense XIII, animal viribus in labores eximium. ad tales partus equas neque quadrimis minores neque decennibus maiores legunt arcerique utrumque genus ab altero narrant nisi in infantia eius generis quod ineat lacte hausto. quapropter subreptos pullos in tenebris equarum uberi asinarumve eculeos admovent. gignitur autem mula et ex equo et asina, sed effrenis et tarditatis indomitae. lenta omnia et e vetulis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below