monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 169
{LXVIII} partus caritas summa, sed aquarum taedium maius: per ignes ad fetus tendunt, eaedem, si rivus minimus intersit, horrent etiam pedes omnino tinguere. nec nisi adsuetos potant fontes quae sunt in pecuariis, atque ita ut sicco tramite ad potum eant. nec pontes transeunt per raritatem eorum tralucentibus fluviis, mirumque dictu, sitiunt et si mutentur aquae; ut bibant cogendae exorandaeve sunt. nec nisi spatiosa in cubitu laxitas tuta; varia namque somnio visa concipiunt ictu pedum crebro, qui nisi per inane emicuit, repulsu durioris materiae clauditatem ilico adfert.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below