monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 136
{LVII} Urinae et duobus aliis animalibus ratio mira. leontophon accipimus vocari parvum nec aliubi nascens quam ubi leo gignitur, quo gustato tanta illa vis et ceteris quadripedum imperitans ilico expiret. ergo corpus eius exustum adspergunt aliis carnibus polentae modo insidiantes ferae necantque etiam cinere: tam contraria est pestis. haut inmerito igitur odit leo visumque frangit et citra morsum exanimat; ille contra urinam spargit, prudens hanc quoque leoni exitialem.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below