monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 117
{L} non decidunt castratis cornua nec nascuntur, erumpunt autem renascentibus tuberibus primo aridae cuti similia, dein teneris increscunt ferulis harundineas in paniculas molli plumata lanugine. quamdiu carent iis, noctibus procedunt ad pabula. increscentia solis vapore durant ad arbores subinde experientes; ubi placuit robur, in aperta prodeunt. captique iam sunt hedera in cornibus viridante, ex attritu arborum ut in aliquo ligno teneris, dum experiuntur, innata. sunt aliquando et candido colore, qualem fuisse tradit Q. Sertorii cervam, quam esse fatidicam Hispaniae gentibus persuaserat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below