monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 112
{L} Cervis quoque est sua malignitas, quamquam placidissimo animalium. urgente vi canum ultro confugiunt ad hominem et in pariendo semitas minus cavent humanis vestigiis tritas quam secreta ac feris opportuna. conceptus earum post arcturi sidus. octonis mensibus ferunt partus, interim et geminos. a conceptu separant se, at mares relicti rabie libidinis saeviunt, fodiunt scrobes. tunc rostra eorum nigrescunt, donec aliqui abluant imbres. feminae autem ante partum purgantur herba quadam, quae seselis dicitur, faciliore ita utentes utero; a partu duas, quae tamnus et seselis appellantur, pastae redeunt ad fetum: illis imbui lactis primos volunt sucos quacumque de causa.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below