monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 99
{XLI} naguis, hiberno situ membrana corporis obducta, feniculi suco inpedimentum illud exuit nitidusque vernat. exuit autem a capite primum nec celerius quam uno die et nocte, replicans, ut extra fiat membranae quod fuerit intus. idem hiberna latebra visu obscurato maratho herbae se adfricans oculos inunguit ac refovet; si vero squamae obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. draco vernam nausiam silvestris lactucae suco restinguit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below