monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 97
{XLI} Simile quiddam et volucris in eadem Aegypto monstravit, quae vocatur ibis, rostri aduncitate per eam partem se perluens, qua reddi ciborum onera maxime salubre est. nec haec sola: multis animalibus reperta sunt usui futura et homini. dictamnum herbam extrahendis sagittis cervi monstravere percussi eo telo pastuque herbae eius eiecto; iidem percussi a phalangio, quod est aranei genus, aut aliquo simili cancros edendo sibi medentur. est et ad serpentium ictus praecipua qua se lacerti, quotiens cum his conseruere pugnam, vulnerati refovent.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below