monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 85
{XXXV} Quod ad serpentes attinet, vulgatum est colorem eius plerasque terras habere, in qua occultentur. innumera esse genera. cerastis corpore eminere cornicula saepe quadrigemina, quorum motu, reliquo corpore occulto, sollicitent ad se aves. geminum caput amphisbaenae, hoc est et a cauda, tamquam parum esset uno ore fundi venenum. aliis squamas esse, aliis picturas, omnibus exitiale virus. iaculum ex arborum ramis vibrari, nec pedibus tantum pavendas serpentes, sed ut missile volare tormento. colla aspidum intumescere, nullo ictus remedio praeterquam si confestim partes contactae amputentur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below