monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 67
{XXVI} Camelos inter armenta pascit oriens, quarum duo genera, Bactriae et Arabiae; differeunt, quod illae bina habent tubera in dorso, hae singula et sub pectore alterum, cui incumbant. dentium superiore ordine, ut boves, carent in utroque genere. omnes autem iumentorum ministeriis dorso funguntur atque etiam equitatus in proeliis.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below