monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 66
{XXV} Tigrim Hyrcani et Indi ferunt, animal velocitatis tremendae et maxime cognitae, dum capitur totus eius fetus, qui semper numerosus est. ab insidiante rapitur equo quam maxime pernici atque in recentes subinde transfertur. at ubi vacuum cubile reperit feta - maribus enim subolis non cura est -, fertur praeceps odore vestigans. raptor adpropinquante fremitu abicit unum ex catulis; tollit illa morsu et pondere etiam ocior acta remeat iterumque consequitur ac subinde, donec in navem regresso inrita feritas saevit in litore.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below