monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 60
{XXI} primum ergo miserationis fuit non expavescere, proximum et curam intendere, secutusque qua trahebat vestem unguium levi iniectu, ut causam doloris intellexit simulque salutis suae mercedem, exemit catulos, ea cum his prosequente usque extra solitudines deductus laeta atque gestiente, ut facile appareret gratiam referre et nihil in vicem inputare, quod etiam in homine rarum est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below