monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 58
{XXI} degressus tandem evellit praebenti et qua maxime opus esset adcommodanti. traduntque, quamdiu navis ea in litore steterit, retulisse gratiam venatus adgerendo. qua de causa Libero patri templum in Samo Elpis sacravit, quod ab eo facto Graeci κεχηνότος Διονύσου appellavere. miremur postea vestigia hominum intellegi a feris, cum etiam auxilia ab uno animalium sperent? cur enim non ad alia iere aut unde medicas manus hominis sciunt? nisi forte vis malorum etiam feras omnia experiri cogit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below