monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 10
{V} sic et tigris, etiam feris ceteris truculenta atque ipsa elephanti quoque spernens vestigia, hominis viso transferre dicitur protinus catulos, quonam modo agnito, ubi ante conspecto illo quem timet? etenim tales silvas minime frequentari certum est. sane mirentur ipsam vestigii raritatem. sed unde sciunt timendi esse? immo vero cur vel ipsius conspectum paveant, tanto viribus, magnitudine, velocitate praestantiores? nimirum haec est natura rerum, haec potentia eius, saevissimas ferarum maximasque numquam vidisse, quod debeant timere, et statim intellegere, cum sit timendum.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below