monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 3
{I} alienae quoque religionis intellectu creduntur maria transituri non ante naves conscendere quam invitati rectoris iureiurando de reditu, visique sunt fessi aegritudine, quando et illas moles infestant morbi, herbas supini in caelum iacentes, veluti tellure precibus allegata. nam, quod docilitatem attinet, regem adorant, genua submittunt, coronas porrigunt. Indis arant minores, quos appellant nothos.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below