monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 8, 1
{I} Ad reliqua transeamus animalia et primum terrestria. Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et imperiorum obedientia, officiorum quae didicere memoria, amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum solisque ac lunae veneratio.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below