monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 21, 7
{V} Semper tamen auctoritas vel ludicro quaesitarum fuit. namque ad certamina in circum per ludos et ipsi descendebant et servos suos equosque mittebant. inde illa XII tabularum lex: qui coronam parit ipse pecuniave eius, virtutis suae ergo duitor ei. quam servi equive meruissent, pecunia partam lege dici nemo dubitavit. quis ergo honos? ut ipsi mortuo parentibusque eius, dum intus positus esset forisve ferretur, sine fraude esset inposita.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below