monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 21, 4
{III} Arborum enim ramis coronari in sacris certaminibus erat primum. postea variari coeptum mixtura veriscolori florum, quae invicem odores coloresque accenderet, Sicyone ingenio Pausiae pictoris atque Glycerae coronariae dilectae admodum illi, cum opera eius pictura imitaretur, illa provocans variaret, essetque certamen artis ac naturae, quales etiam nunc extant artificis illius tabellae atque in primis appellata stephaneplocos, qua pinxit ipsam. idque factum est post Olympiada C.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below