monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 15
{II} ergo umor ex his non universus ingurgitans diluensque, sed quomodo sititur destillans velut ex ubere, alit omnia, quia non inundat. tellus quoque illo modo fermentescit, et sui plena, a lactescentibus satis non effeta, cum tempus aperit, tepidis adridet horis. ita maxime frumenta pinguescunt, praeterquam ubi calidus semper aer est, ut in Aegypto. continuatio enim et ipsa consuetudo idem quod modus aliubi efficit, plurimumque prodest ubicumque non esse quod noceat.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below