monumenta.ch

Plinius Plinius, Naturalis Historia, 17, 14
{II} nec per solstitia imbres vitibus conducunt; hiberno quidem pulvere laetiores fieri messes luxuriantis ingenii fertilitate dictum est. alioqui vota arborum frugumque communia sunt nives diutinas sedere. causa non solum quia animam terrae evanescentem exhalatione includunt et conprimunt retroque agunt in vires frugum atque radices, verum quod et liquorem sensim praebent, purum praeterea levissimumque, quando nix aquarum caelestium spuma est.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below