Petrus Lombardus Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 162 Non est ergo fallax et versipellis simulatio, sed omnibus congruit eius misericors compassio, portatque infirmitatem eorum in compassionis similitudine, non fallens mendacii fictione, ita eis, scilicet Iudaeo vel pagano subveniendo, sicut ipse sibi si similis esset, subveniri voluisset, quasi infirmitates eorum ipse haberet.