monumenta.ch > Hieronymus > sectio 377 > sectio 10 > sectio 106 > sectio 15 > sectio 16 > sectio 248 > sectio 96

Petrus Lombardus Petrus Lombardus, Collectanea in epistolas Pauli 1, p3, p10, 159
Cur enim oleastro inserto veritatem servavit, et naturalibus ramis nescio quod dispensatorium simulationis velamen obtendit? Ita etiam cum dicit: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Non infirmitatem alterius simulavit, sed doluit; ita etiam quod factus est infirmis infirmus, non erat mendacium, sed vere hoc dixit, sicut et caetera superius ubi dixit, et sibi sumptus deberi; et tamen abstinuit ne videretur Evangelii venditor, et ne verbi Dei cursum apud imperitos in malam suspicionem decidens impediret.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below