monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 11
Cum accepero, inquit, tempus, ego iustitias iudicabo. Tunc boni discernentur a malis. Deus enim deorum Dominus loquetur, et vocabit terram habensque ventilabrum in manu sua. Interim autem cum Hierosolymitis habitat Iebusaeus. Interim in horto patrisfamilias simul sunt saliunca et abies, urtica et myrtus. In grege Iacob animalia alba et nigra, agni et hoedi. In reti Petri pisces boni et mali. In arca Noe animalia munda et immunda. In agro Domini lilia inter spinas, et zizania inter spicas. In arca Domini granum cum palea.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below