monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 45, 10
Nolite ergo hominem criminose arguere, nolite iudicare servum Domini: suo enim domino stat aut cadit. Eius est iudicium, qui scrutatur corda et renes, qui scrutatur Ierusalem in lucernis, cui cogitatio hominis confitetur. Pro minimo mihi est, dicit Apostolus, ut ab homine iudicer, aut ab humano die. Cui concordat, quod per Isaiam dicit Dominus: Nolite, inquit, timere opprobrium hominum, et blasphemias eorum ne timeatis. Ei soli relinquatur iudicium, cui omne iudicium dedit Pater. Ipse licet nunc multa sustineat patienter, iudicaturus est tamen tempore suo.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below