monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 44, 9
Sancta ergo et salubris est cogitatio, facta episcopatus cessione, privatam eligere vitam, si recolitis conscientiam vestram iam dictae promotionis obtentu fuisse vel in modico vulneratam. Si meae parvitatis acceptatis consilium, nihil omnino retinebitis penes vos, quod acquisieritis per peccatum. Iam advesperascit vobis, et vitae vestrae inclinati sunt dies: observat etiam inimicus calcaneum vestrum, et ad luctam vos exspectat extremam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below