monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 24, 3
Adhuc etiam correctionem, et conversionem ipsius exspecto quotidie, et ad hoc operam adhibeo diligentem. Sed sunt aliqui cum eo, qui seminant zizania, et firmiter interdicunt, ne domino vestro reconcilietur, si patris sui, quem super omnia diligit, ac totius generis sui salutem et quietem desiderat. Scitis equidem, quia homo circumspectus est et industrius, vobisque ac domino vestro fructuosissimus esse posset, si staret vobiscum, si in se partem vestrae persecutionis exciperet.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below