monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 21, 5
Certe in filio regis satis intolerabile esset supercilium quod praetendis; publice tamen scitur quod non es filius regis, licet is, qui te genuerit, fuerit coronatus. Miror unde tibi venerit pes superbiae; unde conceperis superbiendi materiam, nisi quia forestariis es addictus, ut tyrannicas exactiones, quibus pauperes opprimuntur, redigas in scripturam.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below