monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 6, 5
Causamini, quod inaniter expendam dies meos, qui in castris scholaribus poteram fructificare quam plurimis. Magister bone! castra Dei sunt haec, in quibus habitamus, et sciatis, quia non est hic aliud, nisi domus Dei, et porta coeli. In domo Domini mei Cantuariensis archiepiscopi, viri litteratissimi sunt, apud quos invenitur omnis rectitudo iustitiae, omnis cautela providentiae, omnis forma doctrinae.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below