monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 6, 2
Litteras vestras, licet plurimum invectivas, cum omni aequanimitate et gratiarum actione suscepi. Quod me corripitis affectio est; ideoque mihi acceptiora sunt vestra verbera, quam eorum ubera, qui me lactant. Utinam semper corripiat me iustus in misericordia, et increpet me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum. Clericorum curialium vitam damnatissimam reputatis, et in eius exsecrationem fere totam illam satyram Iuvenalis expenditis: Si te propositi nondum pudet. Magister bone!

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below