monumenta.ch

Petrus Blesensis Petrus Blesensis, Epistulae, 1, 7
Nam totum illud dictavit affectio: Aemulor enim vos Dei aemulatione; zelans et sitiens salutem vestram in Christi visceribus, et in charitate non ficta. Nihil equidem vobis adulatorium scripsisse me recolo, nec sum olei venditor. Et scio quod, cum sal correctionis in omni sacrificio acceptetur a Domino, mel in omni sacrificio reprobatur.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below