monumenta.ch

Paulus Diaconus Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 6, 1
Dum ista aput Langobardos trans Padum geruntur, Romualdus Beneventanorum dux, congregata exercitus multitudine, Tarentum expugnavit et cepit, parique modo Brundisium et omnem illam quae in circuitu est latissimam regionem suae dicioni subiugavit. Coniux quoque eius Theuderata eodem tempore foras muros Beneventanae civitatis basilicam in honore beati Petri apostoli construxit; quo in loco multarum ancillarum Dei coenobium instituit.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below