monumenta.ch

Paulus Diaconus Paulus Diaconus, Historia Langobardorum, 4, 2
Hoc anno fuit siccitas nimium gravis a mense ianuario usque ad mensem septembrium; et facta est magna penuria famis. Venit quoque et magna locustarum multitudo in territorium Tridentinum, quae maiores erant quam ceterae locustae; et mirum dictu, herbas paludesque depastae sunt, segetes vero agrorum exigue contigerunt. Sequenti quoque anno pari nihilominus modo adventarunt.

E-Mail Address (Optional)


SPAM Barrier
Please enter the following three letters into the field below