Orosius Orosius, Historiae, Liber 4, Caput 22, 7 consules igitur quamvis aliquantam muri partem quassatam machinis diruissent, tamen a Carthaginiensibus victi ac repulsi sunt: quos fugientes Scipio repulso intra muros hoste defendit. Censorinus in urbem rediit. Manlius omissa Carthagine ad Hasdrubalem arma convertit.